10/23/2017

Dissertatio de sacerdotibus

Scilicet opera de rebus Aegyptiacis legere mihi placet. Nuper aliquot pagellas operis "Dissertatio de sacerdotibus et sacrificiis Aegyptiorum" a Friedich Samuel Schmidt scriptas legi. Quid est hic liber? Auctor Germanus commentarios Latine de sacerdotibus Aegyptis facit secundum scriptores Graecos et Romanos ut Herodotus aut Flavius Iosephus. Hic item liber magnificas sententias Graecas continet. Nam antequam dux Napoleo expeditionem in Aegyptum mittat et Champollion enim Tabulam Rosettanam in sermonem vernaculum vertat, tantummodo opera de rebus Aegyptiacis scribebantur secundum auctores antiquos. Id est Studium Aegyptiorum non exstabat. Ergo, secundum quod censeo, hoc opus gravissimum et pretiosissimum est ad discendum de rebus Aegyptiacis ante Studium Aegyptiorum natum. Ecce, ut gaudiatis, fragmentum.