4/25/2017

Commentarius de XIII Conventis Culturae Classicae

Die Saturni conventiculos sodalium "XIII Jornadas de Cultura Clásica"(http://www.culturaclasica.com/?q=node/6458), quibus gratias plurimas ago propter auxilium eorum, videre in rete universale mihi licet. Ex omnibus orationibus auditis optimam orationem Alexandri Veronensis (http://sermonesraedarii.podomatic.com/) maxime me delectavi. Ecce fragmentum optimum orationis:
Conor docere vocabula, iuncturas... sunt, non sunt verba coniuncta, iunctura sunt locutiones et leges difficiliores... res difficiliores sunt atque vocabula frequentissima quae velim eos bene memoria tenere. Conor docere ante interpretationem, deinde do locum interpretandum et post interpretationes conor efficere ut discipuli retineant quae verterunt. Hic est mos pessimus nostrae scholae. Id est, discipuli insudant in loco vertendo et fortasse tres horas incumbunt in pagella Salustii. Quod cum fecissent, quod cum fecerint, quid agunt, proiciunt librum. Satis, fabula conversa est! Do magistro corrigenda, deinde abicio librum. Et nihil discunt, ex his fabulis quas verterunt tanto sudore, nonne?
Profecto omnes linguae Latinae Graecaeque sic studebamus: ars interpretandi, commentarius grammaticus, ars scribendi iuncturas et ceterae. Cum disciplinis Universitatis studebam animadverti ut servus lexyci essem. Opera quidem Graece Latineque sine lexyci legere non poteram. Itaque tantummodo textu iuncturas et commentarium grammaticum facebam, et postremo in sermonem vernaculum vertebam. Si quidem opera Caesaris aut Salustii erant, duo aut tres horas in arte interpretandi incumbebam, si autem opera Thucydidis (Graece) erant, quattuor horas. Postea, me Orationem Funebrem Periclis (meminisne? Φιλοκαλούμεν μετ᾿ εὐτελείας και φιλοσοφούμεν ἄνευ μαλακίας, ex Thucydidis operis) memorare ad probatione scribendum necesse erat. Tantummodo licet nobis discere Latine (et Graece) legendo, scribendo, loquendo et audiendo. Nam in hoc E-Diario ipso omnia quae in libro LLPSI legi exerceo.

Ecce optima conventicula videre vobis licet. Primo Manuel Delgado, magister archaeologiae, colloquium (Hispanice) de loco archaeologico Cordubae fecit, deinde magister linguae Graecae Charles Delaltre de "Κύκλος Ἑλληνικός" ad docendum et discendum Graece nobis (Hispanice, 51:00) locutus est, deinde Alexander Veronensis (Latine, 2:53:00), cuius mentionem antequam fecimus, de arte interpretandi et methodo vivo ad docendum et discendum Latine, et postremo optimus Aloisius Miraglia atque sodales Vivarii Novi (Latine, 3:52:25) de Sede Nova Academiae Romanae in Tusculo et Campo Universale Humanitatis nobis locuti sunt. Maxime orationes Graece sodalis optimi Gerardi Guzmanis mihi delectavi, etsi aliquando certa vocabula mihi difficilis intellegendi erat. Linguam Graecam secundum artem interpretandi in disciplinis Universitatis et Lycei didici et tantummodo nuper primos capitulos libri "Ἀλέξανδρος τὸ Ἑλληνικὸν παιδίον" et aliquas pagellas libri "Ἀθήναζε" legi. Itaque Graece adhuc disco.

4/04/2017

De Praetorianis

Saepe opera scriptorum Antiquorum de vita Imperatorum Romanorum legimus, exempli gratia Caesar (scilicet cum probationes ad studendum disciplinis Universitatis facimus) et Suetonius. Cum historiam De vita Caesarum aut libros historicos legimus, aliquos vero Imperatores sceptrum Romanum a praetorianis aceptum esse animadvertimus, maxime cum Imperator sine herede morebatur. Quisnam erant praetoriani?
Claudius Imperator a praetorianis vocatus est.

Ex vocabulo "praetorium", quod in castris tabernaculum praetoris erat, "praetorianus" nascitur. Primi igitur milites qui ducem custodiebant in proelio Numantiae fuit, II a.C.n. saeculo, cum P. Aemilianus Scipio contra barbaros pugnabat. Optima vero cohors ex utroque legione eligitur. Postea Caesar Augustus, cum a Senatu Princeps (id est Imperator) vocatus est, praetorianos et in bello et in res publica necesse esse animadvertit. Itaque exercitum praetorianum, cuius dux, Praefectus Praetorio (graece ὕπαρχος τῶν πραιτωρίων), ab Augusto vocatus est, ad custodiendum Imperatorem et Castra Praetoria creavit.

Verum praetoriani nimis imperium ex creatore suo acceperunt, itaque Caesar Augustus unicus Imperator fuit qui fidelitate summa praetorianorum usus est. Cum Caesar Augustus mortuus est, iam praetoriani imperium suum secundum commoda sua uti coeperunt. Imperatore Tiberio, Praefectus Praetorio Lucius Aelius Seianus ut ei suadeat consecutus est ad movenda Castra Praetoria usque ad Romam. Praetoriani igitur et Urbem et Palatium, ubi Imperatores habitabant, custodiebant. Cum Tiberius in Capreas ivit, Seianus autem Romam expugnare et Imperatorem a praetorianis vocari conatur. Imperator vero Capreis Romam rediit et Seianum et milites vel cives qui fideles eius essent necavit. Alicui enim Imperatores, sive improbi sive propter commudum praetorianorum, a praetorianis necati sunt: Caligula, Galba, Otho, Vitelius, Domitianus, Commodus, Caracalla...

Circa IV saeculum Imperator Diocletianus imperium praetorianorum minuit, quia caput Imperii Romani usque ad Nicomediam movit et ibi alios milites ad custodiendum Imperatorem creavit. Hic mos in Tetrarchia mansit. Postea Constantinus, primus Imperator Christianus, Castra Praetoria delevit et praetorianos dimisit et Scholas Palatinae creavit.