1/05/2017

De origine Magorum

Hodie domos nostri dona datum veniunt. Qui sunt Magi? Secundum fabulas clarissimas sunt tres Reges Orientales qui pueris dona portant: Melchior, qui barbam candidam gerit et pecuniam dat, Gaspar, qui barbam  brunneam gerit et vestes dat, et Balthasar, qui sine barba cutem atram habet et murram dat. Ecce, care lector, fabulam de origine Magorum:


Cum ergo natus esset Iesus in Bethleem Iudaeae in diebus Herodis regis ecce magi ab oriente venerunt Hierosolymam dicentes "ubi est qui natus est rex Iudaeorum vidimus enim stellam eius in oriente et venimus adorare eum" audiens autem Herodes rex turbatus est et omnis Hierosolyma cum illo et congregans omnes principes sacerdotum et scribas populi sciscitabatur ab eis ubi Christus nasceretur.

At illi dixerunt ei "in Bethleem Iudaeae" sic enim scriptum est per prophetam et tu Bethleem terra Iuda nequaquam minima es in principibus Iuda ex te enim exiet dux qui reget populum meum Israhel. Tunc Herodes clam vocatis magis diligenter didicit ab eis tempus stellae quae apparuit eis et mittens illos in Bethleem dixit "ite et interrogate diligenter de puero et cum inveneritis renuntiate mihi ut et ego veniens adorem eum."

Qui cum audissent regem, abierunt, et ecce stella quam viderant in oriente antecedebat eos, usque dum veniens staret supra ubi erat puer, videntes autem stellam gavisi sunt gaudio magno valde. Et intrantes domum invenerunt puerum cum Maria matre eius, et procidentes adoraverunt eum; et apertis thesauris suis, obtulerunt ei munera: aurum, tus et murram. Et responso accepto in somnis ne redirent ad Herodem, per aliam viam reversi sunt in regionem suam.
Felicem Regum noctem tibi exopto et Magi multa dona tibi dent!

No hay comentarios:

Publicar un comentario en la entrada