12/20/2016

Ubi est Alexandri sepulcrum?

Paulo ante studiosi eos sepulcrum Hephaestionis, qui amatorem Alexandri fuisse dicitur, in Graecia invenisse decreverunt. Hoc sepulcrum maior est quam Philippi II Regis Macedonum. Mausoleum Caesaris Augusti item Romae cognoscimus. Fortasse vero quis erat Alexander sciamus. Sed ubi est sepulcrum Maximi omnium regum? Vocatus Μέγας Ἀλέξανδρος a Graecis et Magnus Alexander a Romanis, profecto studiosi nihil de sepulcro sciunt et nondum eum inveniunt. Scriptores vero Graecos Romanosque multas historias fabulasque de sepulcro narrant. Pergamus, quaeso, et cognoscamus aliquos!
Sepulcrum Hephaestionis
De morte Regis Plutarchus dixit:
κἀκεῖ (καὶ ἐκεῖ, domo Medi) πιὼν ὅλην τὴν ἐπιοῦσαν ἡμέραν ἤρξατο πυρέττειν, οὔτε σκύφον Ἡρακλέους ἐκπιὼν οὔτε ἄφνω διαλγὴς γενόμενος τὸ μετάφρενον ὥσπερ λόγχῃ πεπληγώς, ἀλλὰ ταῦτά τινες ᾤοντο δεῖν γράφειν ὥσπερ δράματος μεγάλου τραγικὸν ἐξόδιον καὶ περιπαθὲς πλάσαντες. [...] Ἀριστόβουλος δέ φησιν αὐτόν πυρέττοντα μανικῶς, διψήσαντα δὲ σφόδρα πιεῖν οἶνον ἐκ τούτου δὲ φρενιτιᾶσαι, καὶ τελευτῆσαι τριακάδι Δαισίου μηνός.
 Certe Plutarchus Alexandrum mortuus esse putat quia febres graves passus est et cum multis lagoenis vini mortem eius festinavit. Alii studiosi eum sic mortuum esse credunt, alli historias Plutarchi fabulas esse dicunt. Quomodo de causa mortis recte sapere possumus? Tantum modum sapendi exstat: sepulcrum eius invenienda est. Sed ubi est sepulcrum? Profecto difficilis est inventu.
De sepulcro Regis hoc dixit Pausanias:

[...] καὶ Μακεδόνων τοὺς ταχθέντας τὸν Ἀλεξάνδρου νεκρὸν ἐς Αἰγὰς κομίζειν ἀνέπεισεν (Ptolemaeus) αὑτῷ παραδοῦναι: καὶ τὸν μὲν νόμῳ τῷ Μακεδόνων ἔθαπτεν ἐν Μέμφει, οἷα δὲ ἐπιστάμενος πολεμήσοντα Περδίκκαν Αἴγυπτον εἶχεν ἐν φυλακῇ.
Profecto Pausanias sepulcrum Alexandri in Aegypto esse putat. Ptolemaeus, Rex Aegyptiorum Alexandro mortuo, Macedonios corpus in Aegis (hodie Bergina vocatur), ubi sepulcrum Philippi II et aliorum Regum Macedonum reperitur, ponere non sivit et deinde ad Aegyptum portavit. Hoc dixit Suetonius:
Sepulcrum pharaonis Tutankhamon
per idem tempus conditorium et corpus Magni Alexandri, cum prolatum e penetrali subiecisset oculis, corona aurea imposita ac floribus aspersis ueneratus est consultusque, num et Ptolemaeum inspicere uellet, regem se uoluisse ait uidere, non mortuos.
Multi scriptores Romanos Graecosque sepulcrum in Aegypto esse putant et studiosi hodie id invenire conantur et id in Alexandria esse credunt. Imperatores vero Romanos Alexandriam sepulcrum Magni visum ibant. Multo postea, circa saeculo V post Christum natum, Imperator Theodosius, qui christianus erat, cultus Deorum vetus esse decrevit. Itaque sepulcrum Regis abiit. Fabula vero exstat quae corporem Alexandri in Ecclesia Sancti Marci (Venetiis) reperiri dicit. Profecto secundum Novum Testamentum corpus Sancti Marci incensi sunt. Secundum vero alios studiosos sacerdotes "pagani" corpus Alexandri corpus Sancti Marci esse ad id salvandum simulaverunt et Venetii vero hoc corpus circa saeculo IX post Christum natum surripuerunt. Sed tantum est fabula. Speramus eum locum cito inventum esse. Interium, care lector, sino scaenam ex pellicula quae multo mihi placet.

No hay comentarios:

Publicar un comentario en la entrada